{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 269","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 269","ref":"269","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/269","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/269.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Mistura lunę recipit folia persicorum, cinnamomum, iridem, styracem, cuminum, adipem serpentis albi, cerebrum leporis albi, cerebrum felis nigri, sanguinem vulpis: quae excipiunt melle: minus autem ista compositio conuenire videtur. simplicia namque cuncta, cerebro tamem excepto, calida ferè sunt atque sicca: quod verò lu na sit humecta dubium esse nequit. Quòd ad gratiam comparandam adipe cancrorum, sanguine vpupae, folijs granatorum, vtuntur mirum videri potest: nam ambarum & costus secundum rationem miscetur. Sic etiam ad obedientia comparandam adeps vrsinus & elephantorum, non autem suillus videtur accommodatus. Ad for titudinem cerebrum scorpionis, canis, non autem coturnicis, pauonis, passeris, vpupae, asini. verum vt alia, quę sexcenta recensentur, praetermittam, rationes, si quae sunt, paulisper consideremus. Quod substantię multae maxima obtineant vim, dubium esse nequit: ac ob id suffitus isti non sunt contennendi, modo plus qua pos sunt illis non tribuamus, & potiùs ad corporis nostri mutationem, quam ad Deorum cultum eos referamus. Mutat enim corpus & spiritus suo contactu: anima verò in spiritu parato mira quaedam praestat. Quanquam autem animantium partes proximius ad naruram humanam accedunt: videmus enim veteres etiam medicos, ex sanguinibus & alijs partibus animantium suas compositiones habuisse, tamen recentia, quam exsiccata fuerint omnia potentiora: in quibus spiritalis substantia nondum exhalauit: sed ad suffitus perinde non fuerint accommodata: cùm in nidorem ingratum mutentur: & ideo videmus Orpheum, Callimachum & alios, qui haec descripserunt, potius aromatis, thure, myrrha, storace, vsos.","prev":{"citation":"De natura libri V 268","label":"268","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/268"},"next":{"citation":"De natura libri V 270","label":"270","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/270"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}