{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 270","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 270","ref":"270","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/270","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/270.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Quamuis autem quae per os sumuntur idem, & quidem potentius pręstare possunt, in varias formas redacta: quia tamen ab ijs, praesertim animantium multorum partibus, quisque magis abhorret, propterea forte sunt praetermissa: vel potiùs, quod ad cacadaemonum cultum, quàm ad corporum & animorum vim sint adinuenta. Sed quoad hęc aliaque plurima principium motus hahent, ad naturae quoque considerationem pertinere videntur. Considerâdum tamen diligenter, quid agere natura sua possint: ne dum plus quàm par est illis tribuimus in varios impietatis errores incidamus. Figurae verò multo minùs adhuc naturalis potestatis, quam suffitus habere videntur: quarum etiam exempla quaedam in medium afferamus. Saturni deliniatio est viri senis, austeri, fusci coloris, barba rara, manu curuam falcem habentis: quę figura constantes & prudentes reddere putatur, & secundum magos ex ferro ac adamante commode fiat. Iupiter gratiam, fidem, religionem atque fortunam conferre dicitur, si capite arietis rugosis calcaneis, capillis sparsis, & tenui pectore formetur: quasi verò planete, vel planetis pręfectae mentes, monstrosis figuris delectentur: fiet autem figura secundum eos, potius ex auro, stanno, smaragdo, crystallo. ita rebus naturalibus superstitionem legere velle videntur. Mars animosos ση σ ε ε LIB. III. CAP. XI. mosos facere creditur, si figura militis hastati componatur.","prev":{"citation":"De natura libri V 269","label":"269","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/269"},"next":{"citation":"De natura libri V 271","label":"271","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/271"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}