{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 272","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 272","ref":"272","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/272","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/272.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Verum si vis corporum caelestium mouet artificis naturam, non ob id mouet eius voluntatem: & etiamsi naturae voluntas, semper necessarioque consentanea sit: quod quidem minime fuerit concedendum: non tamen hîc talis est naturalis propagatio virtutis & qualitatis, qualis in alijs conspicitur. Nam ignis qualitatem suam alteri communicat, & per secundum calefacit tertium atque quartum. Quòd si sic asterismi figuram, veluti qualitatem, per artificem transferrent in materiam, esset quod figuris multum tribueremus. Nunc autem haec inuenta superstitiosorum artificum sunt, non communicationes naturarum: nisi verò dicere velimus virtute corporum caelestium inanum, & instrumentum artificis commoueri: quod quidem admodum ridiculum meritò iudicetur. Et tamen, etiamsi haec omnia fiant, idipsum quod pollicentur figurę praestare non possunt: nam in primis virtus corporum caelestium ab artifice concipietur, qui suam quoque tum naturalem tum voluntariam vim coniunget, & insuper instrumenti vis atque materiae se quoque miscebit: quae certè multam afferent mutationem, atque varietatem. Nec etiam verè figuras eas habent asterismi, sed tantum constant imaginarijs astrologorum lineamentis, quemadmodum & poli, linea ecliptica, necnon reliqua mathematicorum inuenta. verum quidem est, quod ijs figuris vim siderum nobis demonstrare voluerunt: non tamen eam vim, quae sit ex ipsis figuris.","prev":{"citation":"De natura libri V 271","label":"271","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/271"},"next":{"citation":"De natura libri V 273","label":"273","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/273"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}