{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 282","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 282","ref":"282","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/282","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/282.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Itaque signum conceptus statuitur à medicis, si semen non eijciatur, sed ab vtero detineatur. Hinc est quod, ne semen effluat, in ijs quae conceperunt, os vteri, ad eius detentionem, comprimatur: cùm semen tanquam materia propria, necessaria sit ad procreationem: hinc est etiâ, quod non concipiant, quę frigidos, spissos, pręhumidos, siccos & pręcalidos vteros habent. In illis enim extin guitur, in his alimenti defectu corrumpitur genitu ra: & etiamsi concipiant, abortiunt priùs quàm crassescant: quod iustum alimentum foetui non suppeditetur. Sic quęcunque praeter natura crassę sunt, non concipiunt, priùs quàm extenuentur: quod ab omento vteri os compressum semen virile admittere vix possit. Sed quaecunque bonam temperaturam, vterique iusta magnitudinem, figuram, positionem, necnon vasorum, quae semen tum pręparant, tum emittunt, & insuper testium habent, sunt soecundę: tum quod semen admittant & retineant: tum quod exhibeant bonum semen fit autem, vt reliquo corpore bene sint constitutae feminae, & partes tamen genitales habeat affectas. Nam alioqui non dixisset Hippocrates, quęcunque corpora mediocriter habentes abortiunt, secundo vel tertio mense, siue ma nifesta causa, his acetabula vteri plena mucore sunt, & non possunt propter pondus foetum continere, sed difrumpuntur. In ijs igitur vterus nimis est laxus. in alijs etiam nimis frigidus & densus esse potest: cùnt sit interim corpus reliquum bene constitutum. Cognoscitur autem an ob hanc causam femina sterilis sit, cum panis circumtecta suffitur: aut cùm allium genitalibus apponitur. Nam si odor videatur per corpus ire ad nares & os, scito quòd ipsa ex se ipsa, sterilis non est. quanquam hoc argumentum in contrarium retorqueri nequit. potest enim odor ad nares non peruenire, non propter vteri, sed reliqui corporis affectionem: quae tamen sterilitatem non afferat nisi vehementius illud sit affectum. Exactius autem temperamentum in proprijs, quàm in alijs partibus, ad generationem desideratur.","prev":{"citation":"De natura libri V 281","label":"LIBER QVARTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/281"},"next":{"citation":"De natura libri V 283","label":"LIBER QVARTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/283"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}