{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 283","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 283","ref":"283","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/283","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/283.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Oporset igitur partes genitales esse bene constitutas, & bonum esse seminis vtriusque parentis tema peraturam: cum nimirum hoc foetus materia fit; quod non tantum tempore conceptus acquirit formam vegetatricem, sed etiam orbium caelestium qualitates, quae, quemadmodum & reliqua cuncta, circuitibus, siderum mensurentur. Concipit etiam non tantum qualitatem à membris, sed etiam ab anima parentum per speciem transmissam. Cum enim haec omnia coniuncta praestantissimaque sint, speciem suam & qualitatem non communicare non possunt Hippocrates semen à membris parentum decidi putabat: in qua sententia quoque Democritus fuisse videtur: qui ab excremento partis vincentis discrimen sexus prouenire dicebat. Sed probabilius est à praecipuis membris parentum qualitatem transmitti, quamuis formatrix complectatur, ad omnium corporis membrorum delineationem: dum singulas elementorum partes, quae iustis analogijs continetur in semine, distribuit ad singularum corporis partium constitutionem. quae verò vis formatrix sit, animave vegetatrix, an rationalis, aut anima mundi, vel potius ipse Deus, Galenus dubitare videtur. Quòd autem Deus omnium auctor sit, est manifestum: sed hic propinquiorem aliquam causam inuestigamus. An autem aliqua mundi sit anima, nondum satis est à philosophis explicatum: at quòd anima rationalis causa conformationis non sit, est manifestum: quoniam ipsa iam instrumentis paratis accedit: ne quippiam frustra fiat, & ipsa in corpore sit per tempus otiosa. formae certe perfectae non debebant ingredi materiam imperfectam. Itaque vegetatrici potius animae, quae rationalem tempore pręcedit, fuerit vis formatrix tribuenda. videntur autem ipsae rerum formae substantiales corporum eorum, quibus annectuntur configurationem continere sua potestate: quòd dimensionum & positionum rationes sint in essentijs carentibus corporatura, quemadmodum prius est explicatum.","prev":{"citation":"De natura libri V 282","label":"LIBER QVARTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/282"},"next":{"citation":"De natura libri V 284","label":"LIBER QVARTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/284"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}