{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 284","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 284","ref":"284","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/284","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/284.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"Igitur anima vegetatrix humani corporis, membrorum eius omnem continet rationque quod etiam de reliquis omnibus est iudicandum. Eamuutem rationem obsequens materia varijs delineationibus & positionibus imitatur. Multum tamen caelestia quoque corpora possunt: multum etiam possunt qualitates effluentes à corporibus & animis parentum, tempore procreationis, &, etiam reliquo tempore, quo foetus vtero gestatur. Itaque videmus phantasmatis matris foetum in quamuis formam non mediocriter mutari. Quod autem proles parentibus similes sint, secundum Galenum triplex est causa. Nam species potiùs sequitur matrem, quae duplicem materiam subministrat, semen nimirum & menstruum sanguinem: vt interim omittam alimentum, quod foetus continuis nouem mensibus habet à matre. Insuper cùm semen ipsum propriam non habeat, ab anima vegetatrice materna fouetur, vel illi similem concipit: cui etiam anima sensilis accommodatur. Sed forma foetus potius sequitur patrem: quòd in semine masculo sit principium motus: Sexus potius sequitur seminis temperamentum, ac à calidiore masculi, à frigidiori semine feminae gignuntur. Quamuis, si rectè consideremus, sexus partesque genitales sequi videntur partes vel qualitates, in semine superantes: vt vbi vis genitalium patris tenet principatum masculi, alioqui verò feminae procreentur. Sed tamen, vel frigus, vel calor, velut avviria concausae se coniungere solent.","prev":{"citation":"De natura libri V 283","label":"LIBER QVARTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/283"},"next":{"citation":"De natura libri V 285","label":"LIBER QVARTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/285"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}