{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 296","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 296","ref":"296","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/296","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/296.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"Sic in corpore bene constituro nihil potest ad motum aut quietem vtilem desiderari: quod facile quis eognoscet, si particulas singulas totius corporis diligenter perpendat: quarum descriptio non est huius loci: quamuis per occasionem, quo naturam humanam melius intelligamus, attingere subinde quaedam cogemur. ex conformatione verò temperaturaque prouenit inter partes corporis magnum quoque dignitatis discrimen. Alia namque praecipua sunt, quibus vniuersum corpus opus habet: vt cor, cerebrum, hepar, testes. at facilè cognoscuntur haec esse praecipua: quod praecipuae facultates in reliquum corpus, distribui non possint, interceptis medijs vijs, neruis scilicet, arterijs, venis, vasis semen differentibus: quae à cerebro, corde, iecore, testibus, deriuantur & distribuuntur. Haec si fuerint impedita vim praecipuorum in proprios vsus distribui non sinunt. Alia seruiunt praecipuis: vt pulmo cordi, mesaraicę hepati, cerebro nares, testibus praeparantia vasa. Nam ad mutuum auxilium in hac uniuersitate rerum & incorporibus humanis cuncta conspirant. Saed haec in vniuersum de partibus curporis pro instituto sufficere videntur, quae facultati genitali suam originem debent: & habent facultatem insitam, qua conseruentur, quam altricem vocant: quatenus nimirum ijs, veluti propriae materiae, vegetatrix est anima, tanquam earum forma coniuncta. In primis igitur eam perpendamus & deinceps alias operationes, animae corporique communes, explicemus. De facultate altrice.","prev":{"citation":"De natura libri V 295","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/295"},"next":{"citation":"De natura libri V 296-2","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/296-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/296-2"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}