{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 299","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 299","ref":"299","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/299","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/299.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Quoniam autem omnis dissimilitudo tolli debet, multis mutationibus fuit opus: quarum primum, quae fit in ventriculo, locum nabet. Haec quodamodo similis est elixationi: quae fit à calore corporis in humore. Nam ventriculus, cum natura satis calidus non sit, à iecore, liene, reliquisque parti. bus vicinis incalescit, in quo crassior cibus in liquo rem, quem potus, vel alioqui cibus liquidus suppeditauit, quodammodo bullit, quamuis non solius caloris, sed totius temperamenti substantiaeque, per qualitatem & speciem transmissam, est hoc opus: quod etiam in concoctione chyli, quae fit in iecore fuerit intelligendum. At quatenus ventriculus atque iecur vninerso corpori seruit, eatenus quatuor facultates, attractrix scilicet, retentrix, expultrix, & concoctrix, ministrae dicuntur: cum interim aliae tres in singulis partibus facultates sint: vna quae cum attractrice conuenit, & alimentum apponit: altera quae adglutinat, conuenitque cum retentrice, tertia quę simile reddit, concoctricem referens: quibus quoque facultatem quartam alienorum segregatricem addere liceret. Concoctionis autem cum in vniuersum triplex sit perfectus finis, substantia nimirum chyli, sanguinis, atque totius corporis: in duabus prioribus, per alterationem, à calore in humido gignitur substantia similis concoquenti, ventriculo nimirum, intestinis, iecori atque venis: quae substantia quodammodo medium inter id quod concoconeoquit atque concoquitur locum tenet. Chylus enim veluti mediae naturae est inter cibum ventriculique tunicas: quemadmodum & sanguis inter chylum & iecur.","prev":{"citation":"De natura libri V 298","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/298"},"next":{"citation":"De natura libri V 300","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/300"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}