{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 303","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 303","ref":"303","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/303","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/303.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Quamuis autem ventriculus reliquo corpori seruit, finis tamen ei proprius est, vt ipse cibo fruatur. Igitur quod optimum est in cibo paulatim trahit, in tunicas suas reponit & ijsdem adiungit. Fieri naque nequit vt duo corpora, actioni affectionique mutuae subiecta, cum vicina facta fuerint, non agant & patiantur, & vt quod potentius est, aliud in suam similitudinem non mutet, qua recreetur. Est autem aliquid vnis partibus gratum, quod alijs est ingratum. Quemadmodum itaque stercus hominum est canibus & suibus suaue: ita iecoris excrementum aliud lieni, aliud vesicae bilis, aliud est renibus iucundum: & in magnos vsus omnia mirificè sunt à natura facta: Ergo quemadmodum & reliqua suum alimentum, sic quoque ventriculus sua causa cibum expetit, & in chylum commutat: qui lacti quodam modo similem substantiam habet. Quod autem in lacte triplex substantia sit, quarum vna in butyrum, secunda in caseum, tertia in serum mutetur, est manifectum. Intestina, quae gracilia dicuntur, substantia ventriculo simili, multiplicibus gyris chylum magis elaborant: cuius delicatiores partes per mesenterij venas exiles, sed innumeras, ad iecur, vt ex ijs sanguis fiat, distribuuntur. Terrenae inutiles per intestina crassa, quae, quemadmodum gracilia fibris transuersis constant, deorsum sidunt. Fit autem sanguis, vt interim animae qualitatem omittam, iecoris tum temperamento, tum substantia: tum per varios eius ductus, quibus tum venae portae, tum cauae radices innascuntur, vel potius coniunguntur chylus fluit: potius tamen ab eius carnea substantia, parenchyma vocata, quàm ab inuoluente membrana. Quamuis & ipse sanguis, qui ductibus iecoris, venis primis & secundis continetur, vti par est, vim mutandi chyli in suam similitudinem habet: & ad vnum exactum opus efficientes causae variae conuenire solent. Sanguis autem in se continet substantiam quatuor humorum: pituitam scilicet, bilem flauam succum melancholicum, & eum qui propriè sanguis nominatur. De quatuor humoribus.","prev":{"citation":"De natura libri V 302","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/302"},"next":{"citation":"De natura libri V 304","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/304"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}