{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 307","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 307","ref":"307","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/307","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/307.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"substantiae diuersae partes separantur, quae iam separatae facile deprehenduntur: sed cùm est in loco suo, quo conseruatur, vnam, ex diuersis tamen partibus conpositam, natura & appellationem obtinere potest: qui etiam vni causae, nimirum iccori suam originem debet. Si verò partes igneas bilem aëreas sanguinem aqueas pituitam, terreas melancholicum succum quis appellare velit, non refert, modò fateatur omnes in vnam miscellam esse contemperatas: quàm si quis sanguine appellarit, ob id non fuerit reprehendendus. Videmus enim in ea plures partes calidas & humidas, & à potiori denominatio sumi solet. Ex quatuor autem humoribus vnum quippiam constitui in venis, hinc etiam intelligi potest, quod sana corpora difficillimè ferunt purgatione, & quod ijs, praesentem si vehementia sint, non mediocriter liquantur: quia nimirum eiusdem substantiae partes non possunt citra violentiam auelli. Id etiam febrium circuitus demonstrant, quorum est ea praecipua ratio, quòd cùm alterum elementum, vltra modum naturae fuerit ad auctum, partes eius nocentes natura secernat, quae iam extra locum suum positae necessariò corrumpuntur atque putrescunt. Ita necesse est, vt alienę partes continentur & expellantur, aut vt aceruatae tandem febres accendant: cùm scilicet eas iam natura mouet, atque agitat, earum multitudine vel qualitate prius commota: nam id quod exiguum est sentiri non solet. Indies autem secernit eiusmodi partes inutiles elementorum (nam alioqui succus qui venis continetur suam mediocritatem diu non seruaret) quę partim expelluntur è corpore, partim ad accommodata vasa, renes, lienem, folliculum fellis trahuntur, & in necessarios vsus seruantur. Et etiam fere semper aliqui sunt inutiles humores in venis: qui cum exigui iiij Gal lib. de mor. caus. cap. 6. Cal. l. 2. de def. febr. Lib. de atra. bil. ca. Gal. de atra, bile. c. vit. lib. 2. de ele. ca. Humores commisti sunt in venis. Humores vna vi reguntur. Sanguis arteriarum & venarum. L. de som. vig. l. 2. de par. ani. cap. 1. ge. ani. ca. exigui sint, noxam afferre non consueuere. Ex his & similibus ferme cognosci potest, quomodo sanguis & humores in venis contineantur.","prev":{"citation":"De natura libri V 306","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/306"},"next":{"citation":"De natura libri V 310","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/310"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}