{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 311","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 311","ref":"311","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/311","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/311.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Quauis autem tota miscella quatuor humorum corpus nostrum nutritur, non tamen citra mediam aliquam mutationem in corporis substantiam mutatur: quod vltimum alimentum sanguis non sit, queadmodum Aristoteli videtur, sed ex eo roridus quidam vapor energia caloris naturalis attollatur, ac adglutinatus in substantiâm corporis mutetur. sed haec de humoribus satis. Nam eorum vlterior explicatio potius est propria medicinae. De excrementis. CAP. V. Aec miscella quatuor humorum per venas plurimas, sed accommodatissima substantia, fibrarum omni genere, iustissima magnitudine, figura, positione factas, ex iecore ad singularum partium alimoniam, distribuitur in vniuersum corpus: &, quoniam nihil sincerum reperitur in hac inferiori natura, quo corpus melius nutriatur & diutius conseruetur, quod à prauis humoribus corrumpi solet, diligenter expurgatur ab excrementis: quae necessarium est in omni concoctione prouenire haec autem vel ad huius, vel ad illius elimenti naturam accedunt. Nam cùm hîc omnia constent ex quatuor corporibus simplicibus, oportet, vt quae mediocritatè non seruant, vergant ad aliquod extremum. Cum itaque natura temperatissimo succo fruatur, cum quo multiplex alienus succus commiscetur, recte factum est, vt proxima vesicula fellis, è concauo iecoris igneum, hoc est, bilosum maximeque noxium excrementum ad se statim trahat: lien verò terrenum: quod vlterius trans. missum crassitse sua multum negotium naturae facesse re posset. propterea per accommodatissimos ductus ex vena porta hęc instrumenta statim, priusquam per iecur transferantur, noxios illos humores trahunt. At ex altera posteriorique parte renes trahunt aqueum humorem: qui, veluti sanguinis crassioris vehiculum, in venam cauam debebat transmitti.","prev":{"citation":"De natura libri V 310","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/310"},"next":{"citation":"De natura libri V 312","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/312"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}