{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 316","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 316","ref":"316","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/316","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/316.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Onstat autem, quod quae hoc inferiori mundi loco continentur, plures aqueas partes habeant & terrenas, quàm igneas, atque adeo frigida sint energia, si non ab alio calescant. Multa tamen, vt cuphorbium, calidissima fiunt, si calor, quem potentia continet, fuerit ad energiam velut ab oris aut ventriculi nostri calore, redactus. Sed animantia magnam caloris potentiam non habent, quae quidem alioqui animae continua praesentia statim in nimiam energiam, ad eorum interitum redigeretur: si nimirum animae motu tam vehementer, quam piper aut auripigmentum calefacere, atque adeo incalescere possent: sed tamen est inter animantia magnum quoque discrimen. Nam alia sunt alijs longè callidiora: quanquam à temperamento vix vlla secundum caloris gradum excedunt, quamdiu secundum naturam sunt constituta. Nam in ardentibus febribus, calor, qui tertum ordinem attingere fortè potest, vniuersum corpus adurit. Cùm igitur homines moderatam caloris potentiam habeant, animae praesentis Oogl LIB. VI. CAP. V. sentis actu redigitur is in moderatam energiam, quando sunt bene constituti. haec autem energia, cum anima totius corporis indiuisa forma sit, quamuis per totum corpus effusa, tamen est euidentior in corde. Cor itaque fons est huius caloris, quem vitalem vocant: a quo distribuitur in vniuersum corpus, vnà cum spiritu, qui in cerebro facultatem animalem acquirit.","prev":{"citation":"De natura libri V 315","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/315"},"next":{"citation":"De natura libri V 317","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/317"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}