{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 319","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 319","ref":"319","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/319","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/319.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"eius tamen motus, qui certe cum viuentium motu consentit, oportet aliquam statuere causam. Cùm autem in instrumento causa non sit, quod totum cum singulis partibus in loco suo potius quiesceret, videtur Cordis alia quaedam inuestiganda. Anima verò, quoad est motus ra forma cordis, rotundam eius figuram maximè extio. peterè videtur: cùm haec perfectissima sit, & cum rebus incorporeis maximè quadret. Habet autem eor compositionem, quae in figuram rotundam quodammodo redigi possit, contractis scilicet fibris & tendonibus motu dilatationis. Nam eminentiae cira ca mucronem & eius auriculas, ad eum motum necessariae fuerunt: quo tendones, quibus mouetur, in eum mucronem infererentur, & sanguis atque spiritus, constrictione compulsus, locum, concauitatem nimirum auricularum cordis, in quem sese reciperent, haberet. Quamuis verò cordis rotunda forma sit illi maximè naturalis, non est tamen factum à natura rotundum, sed tale, quod ab anima rotundum fieri facile posset. Si namque rotundum factum esset, motus, atque adeò facultas vitalis cessaret, non Cordis citra praesentaneam perniciem animantis. Finis itaque dilatationis est, vt rotundiorem figuram cor motus finit. consequatur: qua, cùm haec amplior & capacior quauis alia figura sit, spiritus & sanguis necessarie trahatur. Cum eo tamen fine priores sese coniungunt, qui motum cordis vel accelerant vel retardant. Sed motus illae, quemadmodum & contractio musculorum, cùm sit violentus, detrimentum aliquod affert. Maximè verò violenta est contractionis conseruatio, atque adeò dilatationis cordis extremae. Violentiae species actionem efficientis causae laxat atque remittit: vnde sequitur contractio cordis. Sed anima, quatenus est arteriarum forma, cum corde maximè consentit: & hinc est, quod arteriarum motus motum cordis sequatur.","prev":{"citation":"De natura libri V 318","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/318"},"next":{"citation":"De natura libri V 320","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/320"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}