{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 326","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 326","ref":"326","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/326","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/326.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Ventriculi verò cerebri quatuor sunt ea magnitudine, qua spiritalem vaporem neces sarium recipere, continere, elaborare, distribuereque queant: figuramque, quoad fieri potuit, rotundam sunt consecuti: quod hęc capacissima minimeque sit vl lis obnoxia detrimentis. Anteriores autem duo, dexter nimirum atque sinister, obliquitate sua rectè desinunt in tertium, & tertius per meatum sub eonario positum, in quartu: qui quoque sub scolocoide cerebri parte & cerebello, oblonga sua figura commode definit in spinalem medullam: quę per totum dorsi tractum, ad os vsque sacrum diducta, neruos omnes, exceptis ijs septem paribus, quę à cerebri basi suam originem habent, & per eos facultatem animale distribuit in dextras sinistrasque corporis partes. Exterius autem & cutem, & os validum circumductum habet, quod caluaria vocant: quò defendatur ab iniurijs externis. At etiam hoc ex multiplicibus ossibus & validis futuris est compaginatum: osse frontis vno, bregmatis duobus, sincipitis vno, temporalibus squami formibus duobus: vt vno laeso perinde non afficiantur alia, & vt per meatus futurarum noxius humor expurgetur. Inferiùs est octauum, cunei similitudinem referens, os, tanquam firmissimum fundamentum. haec autem omnia magnitudini cerebri respondent, intra quae noptime conseruatur ab iniurijs externis. Sed ne oslium duritie cerebrum offenderetur, natura duas interiecit membranas: quarum vna, vicinior ossibus, dura, altera tenuis est cerebro connexa: sic vt exacta proportio mediorum & extremorum hîc quoque sit obseruata. Membranae quoque non tantùm cerebrum defendunt, & ob id accommodatissimis vinculis sunt cum ossibus cerebroque connexa, sed etiam, quemadmodum byGoogle dum dicebamus, per sinus multiplices spiritum & san guinem trahunt, retinent, concoquunt, distribuunt in substantiam subiectam, sinibus quoque multis peruia; à qua, quemadmodum à carne iecoris chylus, spiritus & sanguis elaboratur. Sed & per choroidem, quò tutior distributio mollium vasorum esset, glandulosae substantiae, quam à figurae similitudine conarium vocant, incumbentem, perque reriformem plexum; circunductis vijs arteriarum & venarum per octauum os ascendentem, multus sanguis & spiritus intra ventriculos cerebri trasmittitur, qui elaboratus in posteriorem ventriculum, & per neruos ad eorum alimoniam distribuitur in vniuersum corpus.","prev":{"citation":"De natura libri V 325","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/325"},"next":{"citation":"De natura libri V 327","label":"CAPVT IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/327"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}