{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 331","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 331","ref":"331","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/331","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/331.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"neruos, vitalis per arterias, naturalis per venas distribuitur in vniuersum corpus, has partes, omnibus communes, priùs breuiter consideremus: quae quidem talem temperaturam, magnitudinem, numerum, conformationem, positionem connectionemque nacta sunt, vt sanguinem, & spiritum oprimè conseruent, elaborent, transmit. tant. Quia verò sanguis est à spiritu diuersus, propterea quoque sunt hęc instrumenta diuersa. Sanguis etiam, qui est in arterijs multum differt ab eo, qui venis continetur. Ille naque tenuis est, & cum multo spiritu commistus: hic autem est crassus: atque propterea venae tunicam vnam demum tenuem habent, per quam facilius transmittatur, & tamen omni genere fibrarum contextam, firmitudinis, retentionis & distributionis causa. per eas distribuitur è iecore sanguis: in primis duobus magnis truncis: quorum vnum venam cauam, alterum venam portam appellant: è quibus vlterius tam multi, tamque magni rami distribuuntur in vniuersum corpus & singulas eius partes, quantos in animante bene constituto quaeque desiderabat. Vena porta distribuit in vetriculum, lienem, intestina, pancreas & omentum sanguinem minus elaboratum: quali partes, quae cir ca primam & rudem concoctionem versantur, issuè vicinae, sunt contentae. si verò distributionem venae portae vnam sub ventriculo versus lienem, alteram deorsum versus intestina, necnon alias omnes minutiores diligenter perpendamus, non est quòd in vlla, vel ad continendum ac elaborandum, vel ad distribuendum sanguinem requiramus.","prev":{"citation":"De natura libri V 330","label":"330","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/330"},"next":{"citation":"De natura libri V 332","label":"332","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/332"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}