{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 332","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 332","ref":"332","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/332","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/332.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Vena caua recipit è tota iecoris substantia sanguinem magis concoctum, eumque sursum atque deorsum, in primis magnis canalibus, deinde minoribus propaginibus transfundit. Nam minores corporis partes maiores distributiones nec requirebant, nec ferebant. Quanuis autem in totam partium substantiam venae non disseminentur, per poros tamen necessarium sanguinis alimentum trasmittunt. humeri, ceruix, brachia, pectus, per humerariam & axillarem venam, capitis partes, per iugulares nutriuntur. sed interna pectoris, quia, propter periculum disruptionis, mul tis distributionibus à vena caua nutrimentum accipere non potuerunt, ob id propriam venam requirebant. non enim ab exterioribus nutrimentum conmodè potuit transmitti. Cùm verò duplicem, singu lis nimirum lateribus vnam consequi non potuisset, propter arteriam magna, sinistrum latus ad spinam occupantem rectè factum est, quod à dextra venae cauae parte, infra clauiculam ramus deorsum per membranam costas succingentem distribueretur, ad tertiam vsque nonnunquam vertebram lumborum: vbi subinde quoque iungitur cum ramo venę cauę. Haec eadem vena propaginem transmittit per spina ad latus finistrum, alimoniae causa, quae interdum cum emulgentibus se coniungit, & etiam cum ramo venae portae. vnde ratio colligi potest, qua pleuritici nonnunquàm per vrina & per aluum expurgentur: sic vt necesse non sit, longos eius purgationis quaerere circumductus. Haec vena, quae pectoris interna nutrit, quoniam est vnica, Gręcis αῤνγοι, hoc est, sine pa ri nominatur, & internas octo ferè thoracis costas, quae quidem alioqui iusto suo pabulo destituerentur, alit.","prev":{"citation":"De natura libri V 331","label":"331","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/331"},"next":{"citation":"De natura libri V 333","label":"333","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/333"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}