{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 334","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 334","ref":"334","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/334","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/334","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/334.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Arteriae ex sinistro cordis ventriculo sanguinem tenuiorem spiritum vitalem in vniuersum corpus mittunt, copiosum sursum per carotidas, trifariam in cerebri sinus & minimis quibusdam ramulis vna cum venulis, in ipsum eius & membranarum corpus diuisas: quae quidem arteriae, non ipsae cerebri membranae dilatantur & constringuntur, secundum Falopium: qui quoque nullam arteriam ad sinus cerebri perue nire scribit: quamuis Vesalius diuersum dicat: sed ta men in affectibus cerebri non percipimus pulsationis euidentem sensum. Verum nobis hoc loco fatis est, quòd multa copia tenuioris sanguinis & spiritus vitalis per arterias sursum ad alimoniam cerebit & spiritus animalis generationem, ac etiam necessarius in partes subiectas mittatur, nec rantum necessarius ad corporis conseruationem & incrementum, sed etiam in vterum atque mammillas, ad propagationem posteritatis. Nam urteriae quae sub ingulo suam originem habent, ad mucronatam carrilaginem descendentes, manifestas propagines versus exteriora atque mammillas extendunt, & etiam ex inferiori caudice magnae arteriae necessariae propagines ad vterum transmittuntur. Vt autem viscera nutritionis necessarium, non tantùm sanguinem, sed & facultatem vitalem consequerentur, arteriae ab ijs, quę versus dextram partem inferioris omenti membranae feruntur, in ventriculum, & in humiliorem iecoris sedem inseruntur: vbi in caudicem coeunt venae portae rami: quarum etiam particeps redditur folliculus fellis. Lien etiam arteriam, ab ea quae distribuitur in omentum, reliquae partes inferiores ab arteria magna vicina suas distributiones habent: quae quidem commodissimè diuiditur inferiùs, non in ossis facri principio, sed circa colligationem tertię quartęque vertebrę lumbrorum. supra corpus verò quartae vertebrae diuiditur vena caua: quae, quò tutiori loco sit, arteriae superiorem locum conceἤτῇ α χν R. 23 2 LIB. IIII. CAP. IX. concedit. Ambae verò iustissimis diuisionibus in parArteria tes subiectas, & in crura distribuuntur. Sed pulmo renalis, quemadmodum venam, sic & arteriam peculiarem requirebat, quam venalem, quod venę tunicam habeat, ap pellant: haec nimirum illam firmitudinem aliarum non desiderabat, cùm potius aëri recipiendo, ac ad sinistrum cordis ventriculum trasmittendo seruiret: nam pulmo tenuem sanguinem consequitur ab arteriali vena: quę ne facile rumperetur, arterię compoVena arsitionem requirebat. Arteria verò venalis non dilaterialis.","prev":{"citation":"De natura libri V 333","label":"333","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/333"},"next":{"citation":"De natura libri V 335","label":"335","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/335"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}