{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 337","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 337","ref":"337","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/337","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/337.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Mens enim separata, concipit etiam incorporeas species & rerum ideas, easque sine corporis instrumento cognoscit & intelligit, quenadmodum priùs dicebamus. Sed oportebat, vt anima, corporaturae coniuncta, corporaturam cognosceret corporeo quodam more: quod fieri non potuit, nisi per affectionem propriae corporaturae. Cùm autem corpus nostrum ab omnibus corporibus externis afficiatur, oporter vt affectionum differentia respondeat differentię afficientium causarum: vnde fit, vt ex differentijs affectionum sui corporis anima percipiat differentias corporum externoru. Idem enim est quod omnes affectiones percipit, anima sci licet cum corpore coniuncta, & per quod percipit, corpus nimirum animatum, quamuis autem hoc multis differentijs partium est distinctum, tamen earum affectiones varię proueniunt ex differentijs causarum exteriorum: & quatenus aliquid oculos, aures naresque, linguam & tactum afficit, diuersam vim habet: quę causae suae naturam & veritatem suis accidentibus demonstret. Nam quod ipsae rerum substantiae sensibus non percipiantur, est manifestum. sed nos afficiunt, & à nobis percipiuntur, qualitates, quae, cùm rerum similitudines sint, ipsarum naturam demonstrare possunt. Non autem quaeuis affectiones corporis, etiam leuissimae quaeque, sensu percipiuntur, sed illae demum, quas, cum alicuius sint momenti, nos cognoscere operępretium fuit. Nec etiam vehementiores affectiones percipiuntur, nisi tales sint, à quibus animus affici possit. Tales verò sunt, non in quouis corporis instrumento, sed in eo, in quo species affectionum ad animae naturam proximius accedunt, in tenuissimo nimirum corpore, quòd multae quoque qualitatis caelestis & animae particeps sit. scimus enim quod concipitur concipientis naturam imitari: in subiecto crassiori affectiones esse crassiores, in tenuiori tenuiores.","prev":{"citation":"De natura libri V 336","label":"336","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/336"},"next":{"citation":"De natura libri V 338","label":"338","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/338"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}