{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 338","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 338","ref":"338","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/338","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/338.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"hinc est, quòd corporis affectiones non percipiantur nisi quatenus peruenerint ad subiectum tenuissimum, animaeque proximum, quod spiritum animalem appellant: ad quod subiectum ex crassiori corporatura transferuntur, non tamen quauis, sed ex ea, quae multum spiritum habet: & hinc est quod ossium, quae planè terrena sunt, spirituque quodammodo vacua, affectiones non percipiantur. Ac ob id oportet etiam affectiones esse vehementiores, quae ex crassis ad tenuia transmitti possint. In toto verò corpore crassiores, solidae scilicet, & tenuiores. spiritales nimirum partes sunt, tenuissimus verò spiritus est, qui principio sentiendi continetur: cuius affectiones anima demum sentit. Itaque si nerui fuerint obstructi, quamuis affectiones vehementes sint, sensum intercipi videmus. In reliquis enim corporis partibus anima, cum corporis qualitatia bus, potiùs agit, nec affectiones crassiores corporis, cùm incorporea sit, percipit. At in sentiendi principio, iam incorporeae naturae proximo, facilè concipit omnes affectiones, per speciem transmissam, iam ad incorpoream naturam accedentes. Oportet autem illud instrumentum principij sentiendi si modò species tiendi etiam optime esse affectum affectionis est anima perceptura. Itaque per somnum, & narcoticis medicamentis assumptis, sensum auferri videmus. quòd spiritus frigidior & densior speciem denset, nec eam transmittat.","prev":{"citation":"De natura libri V 337","label":"337","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/337"},"next":{"citation":"De natura libri V 339","label":"339","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/339"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}