{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 343","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 343","ref":"343","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/343","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/343.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"te oculos afficere possit, non tamen luminis colore corpus perspicuum tingi videtur: quòd in eo lucis affectiones sint insensiles, nisi multis circunstantijs iuuentur: vt si quis in viridario pannum candidum sternat, & in eo vicinorum colores quodammodo cernat: aut si quis in obscuro loco, per exiguum foramen solem transmittat, ac per illud, ea quae foris geruntur, videat: quod certè fieri non posset, citra aliquam externi perspicui affectionem. Ita multae mutationes & in corporibus externis & humanis fiunt, etiam si sensibus non percipiantur. Quamuis enim ex omnibus reflexio quaedam fit: nam alioqui lumen ipsum non corneremus: minima tamen est & ferè insensilis coloris in tenuissimo corpore perspicuo: sed crassiora, velut aqua, vel vitrum iam lumen euidenter reflectunt. Alijs tamen interim corporis lucidi qualitatibus perspicuum, non quoad perspicuum; sed alterius generis est imbui solet: velut à corporibus caelestibus hic circumfusus aër: quibus etiam reliqua cuncta vehementissimè commouentur. Eadem enim qualitas, & eiusdem formae similitudo, in subiectis diuersis diuersa fit, & quatenus oculos afficit color nominatur, quatenus aliam vim profert, aliud nomen, vel etiam nullum, habet. Sed cùm lumen in R V. perspicuo tanquam in subiecto, non sit, sed per hoc oculi tantum afficiantur, inter potestatem & energiam perspicui, non rectè distinguere videntur: dum perspicuum potestate lucidum, & lumen actum prospicui esse dicunt. Quòd autem in perspicuo lumen alicuius momenti non sit, vel hinc intelligere licet, quòd in profundis puteis eodem modo, quo noctu, stellas interdiu cernamus: vel si lumen est in perspicuo, saltem in eo tam potens non est, vt ab eo, per aërem putei transmisso, lumen stellarum in oculis obscuretur.","prev":{"citation":"De natura libri V 342","label":"342","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/342"},"next":{"citation":"De natura libri V 344","label":"344","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/344"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}