{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 345","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 345","ref":"345","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/345","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/345.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Ex qualitatibus verò lucis, vel elementorum, quae sunt in superficie corporis: crassioris, proueniunt varii colores: cùm interim lumen, nimirum coloris omnis expers, suapte natura non cernatur. Nec etiam tenebrae, quae sunt luminis priuationes, cernuntur: sed tantùm lumen qualitatibus elementorum in superficie rerum affectum. hoc enim cum oculis nostris eam analogiam habet, vt facultatem visiuam in energiam redigere possit. Quamuis autem superficiem & terminum perspicui crassioris cernamus, per illud tamen interdum etiam aliam superficiem opaci videmus: vt aliquid vitro inclusum. Nam è vitri superficie reflexum, ac insuper ad inclusae rei superficiem transmissum reflexumque lumen videmus. Cùm itaque dicitur lumen energia perspicui, termino carentis intelligere debemus perspicuum, non quoad lucem reflectit, sed quoad cam transmittit: eatenus enim terminum habere non putatur. Verùm cùm perspicuum tantùm colores transmittere, nec ad ipsum nouam energiam lucis desiderare videatur: cùm naturalem quandam, alterius auxilio non indigam trans mittendorum colorum habeat potestatem, quomodo lumen sit illius energia, vel actus? Est quidem necessarium, vt lumen ex superficie corporis lucidi per diaphanum transmittatur in superficiem corporis terminati ad colorum generationem. Oportet enim vt corpus terminatum lumen concipiat, priùs quàm colorem suum ad oculos cum lumine transmittat; concipere verò, nisi per diaphanum nequit, sed vt color ad oculos transmittatur, in perspicuò medio lumen, vti iam dicebamus, requiri non videtur. Cùm color, aut lumen proprium aut aliunde comparatum habeat: sine quo nec oculos afficiat, nec se per diaphanum ad oculos effundat.","prev":{"citation":"De natura libri V 344","label":"344","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/344"},"next":{"citation":"De natura libri V 346","label":"346","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/346"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}