{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 347","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 347","ref":"347","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/347","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/347.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Multiplex autem actus hic in vnum à lumine conuenire videtur: quemad modum in reliquis quoque sensibus contingit: primus in superficie corporis terminati: secundus, per diaphanum, in oculis, quos color, hoc est lumen, ab his imis corporibus affectum, per diaphanum ipso contactu sic afficit, quemadmodum ipsa corporis terminati superficies est affecta. Oculi nempe, quemadmodum & lumen, colorum exu pertes sunt: cumque lumine tantam habent affinitatem, vt & ipsi luminis affectionibus afficiantur. Tres autem praecipuè sunt varietatis colorum causae, corpus subiectum, in quo sunt, perspi, cuum affectum, & corpus lucidum: si purum lumen non emittit, sed colore quopiam imbutum. Cùm verò tenebrae priuatio luminis sint, inter eas & lumen sunt omnes colores: inter quos niger & fuscus ad tenebras, albus ad lumen proximius aecedit: caeruleus & viridis medium quendam locum tenet: & quicunque cum lumine maximè conueniunt albedini magis sunt propinqui. Conueniunt vel propter aequabilitatem temperaturae, vel propter compositionis formam substantialem, vel propter ignis, aëris & aquae, maximè tamen ignis, misturam. Sed de colorum causis & differentijs scriptum est in Timaeo Platonis. nec est eorum tractatio praesentis loci: quo quaerimus in quo praecipuè vis videndisit collocata. dibzy G Google An ex oculis radij visorij mittantur. CAP. XII. N verò colorum species in oculos illabantur, vel potiùs radius aliquis visorius ex oculis emittatur, hîc quaeri posset. Aristoteles interdum radium ex oculis emitti tradit: vt dum rationem iridis ex opticorum sententia describit: qui visum ad rem vsque conspectam extendunt.","prev":{"citation":"De natura libri V 346","label":"346","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/346"},"next":{"citation":"De natura libri V 348","label":"348","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/348"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}