{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 357","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 357","ref":"357","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/357","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/357.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"Hinc est, quod si plura proceritatis eiusdem ordine sint constituta, videatur id esse procerius, quod est nobis propinquius, modo nostram superent staturam, quoniam linea ex oculi centro ad summum rei propinquioris extensa, superior est illi, quae ducitur ad summum eorum quae ordine sequuntur. Si verò quae videntur statura superentur, posteriores lineae continuo fiunt superiores: si paria sint: tum omnia summa secundum rectitudinem videmus. Si supra nos posita superficies fuerit, linea versus nostrum verticem superior est, ordineque reliquae fiunt inferiores: & in alijs positionibus eâdem ratio manet: necnon in lineis, ex aquis, aut speculis in oculos, & ab oculis sursum aut deorsum reflexis: quibus inferioribus omnia cernimus superiora. Itaque domus ex aquis videntur fundamento sursum cacumineque deorsum euersae: quod radius infimus oculorum, in aquam aut tin speculum inferius positum incidens, resileat nimisp2 ru ad pares & acutiores angulos, recta versus cacumen, superior autem obliquioribus angulis potius versus fundamentum: vel potius quod species cacu-Videmus reflexali.","prev":{"citation":"De natura libri V 356","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/356"},"next":{"citation":"De natura libri V 358","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/358"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}