{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 358","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 358","ref":"358","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/358","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/358.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"minis inferioribus, & fundamenti species ex aqua neis ocusuperioribus lineis ad oculos trasmittatur: vnde colo propignoscere licet, in lineis oculo proprioribus, non in oribus, ijs quae S iiij δίν ε1 ijs quae sunt ab aqua speculove, versus rem conspectam, vim esse videndi, & speciem rei conspectę potius ad oculum transmitti: quoniam secundum priores lineas & speciem ex aqua speculove versus oculum reflexam, non autem secundum lineas ex aqua speculove versus rem conspectam productas, omnia iudicamus, sed oportet amborum oculorum visione fieri triangulum, cuius duae lineae ducantur ad punctum aliquod rei conspectae. tertia verò sit à centro vnius oculi in alterius oculi centrum producta. quod non accidit in lineis reflexis, quae solitariae, non geminae, transmittuntur ad rem conspectam. Radij. namque visorij cosunt in quopiam aquae speculive puncto, ex quo vna linea reflectitur in dimensionem rei conspectae, vel potius ex singulis particulis rei conspectae species incidit in aquam & in speculum, vnde secundum geminas lineas ad singulos nimirum oculos singulas, visu comprehendatur. fit autem, vt recta linea, quae producitur ex vno oculo, cum altera non coëat: vnde res vna gemina cernatur: quemadmodum intelligere licet, altero oculo digito deorsum compresso. pariter enim deprimitur eius radius, nec ad locum reliqui peruenit, quem recta diximus transmitti, sed ad inferiorem aliquem: proptereaque species, in eum incidens, inferior quoque videtur. Putamus autem eas esse geminas: quod sciamus idem & superius, & inferius esse non posse: vnde colligere licet ctiam, intus & non exterius fieri visum. Sed cum rectis radijs omnia videantur euidentius, propter obliquitatem comprehensis oculis omnia fiunt obscura. Haec autem causa videtur, non opticorum neruorum separatio, vel per geminam superficiem radij visorij diuisio, quemadmodum est apud Galenum, cur res gemmae videantur. satis est enim quòd onus sit triangulus ex oculis, vt vnam rem videamus quemadmodum paulò ante dicebamus. non autem esse potest vnus angulus, si lineae non fuerint coniunctae, vel si plures fuerint quàm ternae. & haec de lineis externis satis: quarum differentia magnam affert videndi rarietatem. De ratione mediorum, per quae species transmittuntur: & quod species oculis concipiantur. CAP. XVI.","prev":{"citation":"De natura libri V 357","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/357"},"next":{"citation":"De natura libri V 359","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/359"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}