{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 360","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 360","ref":"360","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/360","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/360.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Insuper alia species est affectionis lucis & affectionis oculorum, quibus differentijs ipsa natura media quoque distinguit, per quae species affectionum transferri debebant. Eadem etiam ratio manet in auditu. nam corporum percussio per aërem aures afficit, & aurium affectio per neruum auditorium afficit principium audiendi. In gustu tactuque simplex tantum medium est; nam species per externum spatium non transmittitur, sed à corporis contactu prouenit affectio instrumenti, linguae scilicet: cuius species ad principium suum per neruum transferatur. Ita quemadmodum idem aër multiplicem, sic neruosa substantia variam speciem, ex omnibus instrumentis sentiendi transmittit, nec sentiendi tantum speciem ab instrumentis ad principium, sed mouendi quoque speciem à principio, quod etiam in cerebro collocamus, ad musculos, qui sunt instrumenta motus. Sed haec posterius consideraturi sumus. constat igitur in oculis esse videndi facultatem, qua percipiat anima lumen, per corpus perspicuum: lumen inquam, affectionibus imbutum, quas contrahit vel à superficie corporis è qua resilit, vel à perspicuo per quod transfertur: siquidem hoc ijs fuerit infectum: vt cum per tinctum vitrum eius colorem lux transmittit. Cùm autem lumen tenerrimum sit, promptè afficitur, & incidens in oculos, si plenius e superficie rerum resiliat, candido, si verò sit ferè penitus extinctum, tingit eos atro quodam colore. Ipsum tamen suapte natura subterfugit intuitum, si non aliena qualitate sit imbutum, & crassitie corporis tanquam densatum: proptereaque nullum in caelo colorem esse dicunt. Itaque nec ignem purum, nec aërem, nec in eo lucem videmus, si non in flammam, aut nubem prius concrescant. Tenuia namque potius transmit tendis, quàm reddendis coloribus sunt accommodata, quae propterea perspicua dicuntur.","prev":{"citation":"De natura libri V 359","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/359"},"next":{"citation":"De natura libri V 361","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/361"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}