{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 364","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 364","ref":"364","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/364","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/364.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Non autem intelligo motum violentum, quo corpus contra naturam suam fertur vt ignis deorsum, terra sursum, sed eum motum violentum, hîc dico, quo ipso vis infertur corpori, quod mouetur, & quidem ipsimet illius corporaturae. Nam quoad secundum qualitatem violenter afficitur, vt dum plumbeus globus celeritate motus incalescit atque liquatur, sonum nullum edit: sed quoad, quae se contingunt, vim inferunt corporaturae, motu ipsius corporaturae: quo corpus vnum ad occupationem dimensionis alterius corporis vi contendit: quam singulae corporum formae sibi propriam nituntur & coguntur conseruare. Talis igitur motus violentior sonum parit. vnde facilè coliigere licet, ad cum opus esse corporum contactu: cum locis disiuncta mutuam dimensionem occupare non possint. fit etiam, vt pars vna corporis vi dimensionem partis alterius inuadat: vt in tempestatibus & tonitruis vna pars aëris aliam, vnde quoque vehemens sonus excitatur. verum hoc accidit in ijs, quae magis diuidua sunt, minusque continuata, vt in aëre vel aqua, cuius vna pars alteri vim inferte potest. Deinde haec continua quoque quodammodo partibus sese contingentia dici possunt, per quas sibi mutuo vim inferre solent: sed in alijs sese contingetibus durioribus haec omnia sunt manifestiora. & hactenus satis de soni definitione. Constat enim eum nihil aliud esse, quàm speciem collisus corporum, aures euidenter afficientem: cuius differentiae sumuntur à collisus, atque corporum quae colliduntur, differentijs, & à medio, per quod species transfertur. Vehemetius collidit motus violentior, praesertim, si corpora sint dura, quae, cum cedere nesciant, potentius afficiuntur: hinc est, quod validè species affectionis ex ijs diuerberet aures: vndę LIB. VI. CAP. XVII. vnde fiat euidens sonus: vt & obscurus à contrarijs causis. Corpus quod colliditur alias etiam multas differentias habet, si sit non tantum durum & siccum, sed etiam aequabiliter contemperatum, si continuum, magnum, intus concauum, rotundum: hoc enim sonum reddit clarum atque magnum. Aequabilitas temperaturae facit, vt collisus species aequabiliter & plenius concipiatur & effundatur.","prev":{"citation":"De natura libri V 363","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/363"},"next":{"citation":"De natura libri V 365","label":"CAP. XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/365"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}