{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 374","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 374","ref":"374","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/374","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/374.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Ita dum ori quid imponitur, dum comminuitur & versatur, lingua suo contactu, vel potius cerebrum per linguam, immo verò per cerebrum & linguam anima, statim qualitatem eius agnoscit & discernit: quoad corpori vel potius altrici facultati vrile vel noxium esse queat. Haec quoque magnitudinem figuram & positionem habet, ori dentibusque commensuratam, intra faucium amplitudinem, anteriori parte mucronatam. Sic quoque nec mandibularum, nec gingiuarum dentium, que numerus, magnitudo, figura positioque praestantior ad comminuendum cibum, labiaque sustinenda, potuit excogitari: siue priores, quibus cibus diuiditur, siue posteriores, quibus exactiùs molitur, perpendamus. Idem etiam accidit, si labiorum structuram consideremus. At quod os in ea parte corporis constitutum sit, mirum non est, Nam nec in ventre, nec in pectore illi tutus, vel commodus, nec etiam in alia capitis parte, quàm inter mandibulas locus fuit. Insuper cùm ad bonum, quod prosequimur, anteriorem potiùs corporis partem obuertere deberemus, ob id etiam oculos in superiori anteriorique corporis parte natura collocauit: atque nares, ac os in ea quoque parte posuit, qua bonum oblatum deprehenderemus atque perciperemus. Nam malum ab ea parte ingruens in posteriora conuersi fuga possumus enitare, τ η. 3τ τι. κ ετ ἐπ τὐτ ε 2 CAP. XIX. LIB. IIII. tare vel brachijs & manibus amouere: cume partes hae deberent in anteriora potius esse flexibiles, ijs, brachijs scilicet, manibus quaelibet facillimè possunt ori, naribus, oculis admoueri: quod in auribus necesse non fuit: cum sonus in omnem partem flectatur: vt interim omittam, quod aures alijs partibus suum in anteriori vultu locum praeripere non deberent. Ergo tum oris tota conformatio, tum etiam linguae discernendis saporibus admodum est accommodata.","prev":{"citation":"De natura libri V 372","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/372"},"next":{"citation":"De natura libri V 375","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/375"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}