{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 375","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 375","ref":"375","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/375","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/375.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":150,"text":"Sapores autem omnes Aristoteles esse condimenti loco vult: quòd fames atque sitis sit appetitus qualitatum primarum, illa calidi nimirum, haec autem frigidi & hu midi. Sed, si rectè consideremus, praeter voluptatem, quam asserunt, significant etiam quid corpori nostro conducibile sit vel inimicum. Nam quicquid alimentum praestare potest, gratum est gustui, dulceque nominatur, quod verò non potest altrici facultati seruire, dicitur amarum, vel alium quempiam medicamentosum & venenatum saporem prae se fert. Itaque duo constituuntur extremi contrarijque sapores, dulcis scilicet & amarus. consideratione nimirum altricis facultatis: quae illum potissimum amplexatur, huic verò plurimum auersatur. verùm si vires rerum in corpus nostrum perpendamus, acer sapor est potius contrarius acerbo. Nam quae sunt acria, calefaciunt, diuidunt, attenuant: quae sunt acerba refrigerant, cogunt & constringunt: vtraque tamen exsiccant. Sed frigida, quia crassarum partium sunt & aquea veluti portulaca, possunt etiam humectare. Verùm haec non sunt huius loci: quòd autem acerba contineant multas terrenas, & acria multas igneas partes, est manifestum.","prev":{"citation":"De natura libri V 374","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/374"},"next":{"citation":"De natura libri V 376","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/376"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}