{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 381","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 381","ref":"381","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/381","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/381.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"LIBER QVINTVS. De sensu communi. CAPVT I. EDoportet, vt omnes externi sen- Sensus sus conueniant in vnum sensum in- comunis. ternum, quem propterea communem appellant: ad cuius instrumentum species rerum externarum, vel potiùs species affectionis externorum instrumentorum, transferuntur: quae sunt similes qualitatibus rerum externis, à quibus & oriuntur & per neruos transmittuntur ad principium sentiendi. Sensuum enim externorum instrumenta plenam omnium suarum affectionum potestatem habent, quae redigitur à rebus externis in veram & perfectam energiam: & haec per neruos transfertur ad sensum communem: cuius etiam instrumentum plenam affectionum externarum continet potestatem. Sic inter se cuncta consentanea sunt, veritas veritatem parit, & vnam energiam alia producit. Energia prior est obSentiendi multiplex iecti, secunda instrumenti sensus cuiusque, quae al energia. obiecti energia excitatur, atque excitat energiam sensus communis & intellectus: propter potentiam naturalem instrumentorum quam ad eas similes energias habent. Quoniam autem oportebat instrumentum sensus communis ad omnem affectionem admodum esse paratum, propterea, quo minus inSensus commuiurijs externis obnoxium sit, illud intus in loco tunis instru tissimo natura reposuit, in basi nimirum cerebri, ex mentum. qua sensiles & motores omnes neruos versus externa ed by Go terna sensuum instrumenta produxit. Exterius autem alia constituit instrumenta, quibus tutè motus externi perciperentur & intro facile denuntiarentur, ad instrumentum sensus communis: sine quo nullus omnino sensus esse potest: non tantum quòd inde suam externa concipiant instrumenta potestatem, sed etiam quòd ipsa sensus expertia sint, & tantum affectiones suas referant ad suum principium, in quo potius fit sensus, quàm in instrumentis externis. Alioqui frustra duplex, exterior scilicet & interior sensus fuerit: natura verò nihil facit frustra. Quid enim opus est pluribus, cùm sufficiat vnum instrumentum omnibus sensilibus differentijs discernendis.","prev":{"citation":"De natura libri V 379","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/379"},"next":{"citation":"De natura libri V 382","label":"LIBER QVINTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/382"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}