{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 383","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 383","ref":"383","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/383","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/383.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Tactus obie- Sensuum ratio. ctum est elementum aliquod, vel potius eius qualitas quaepiam, aut aliquid ex pluribus, vel omnibus elementis temperatum: quo mirum non est affici reliqua eiusdem generis, quae scilicet constant ex ijsdem elementis: cum haec omnia mutuis sympathijs à natura sint subiecta: inter quae cùm sit etiam instrumentum tactus, ex quatuor corporibus simplicibus, vel ex primis quatuor qualitatibus constiturum, necessarium est, vt contactu diuersi contrarijque corporis commoueatur. Et eadem quoque gustus & olfactus esse ratio videtur. Obiectum auditus est affectio corporis percussi, quae, quemadmodum & affectio lucis diffunditur in corpora vicina. Non tamen omnia pariter afficit, quod non omnia, sed potius aures & oculi sint ad soni vel lucis affectionem concipiendam parati: propter consentaneam cum istis obiectis eorum instrumentorum naturam: in quibus non tam ipsa nos afficiunt elementa, quàm lumen & concussionis species, ab elementorum quidem qualitatibus diuersa, sed tamen ijs imbuta. Sed cum, omnes hae affectiones vim suam habeant ex elementis, non est mirum, quod instrumenta sentiendi, quae constant ex elementis ijs, & quoad diuersa sunt, Sensilia communia sunt diuersi generis à priuatis. Sensilia communia ex ma teria vim suam habent. Sensilia communia per accidens sentiuntur. Sensus communis instrumen tum an efficiatur. Colorum species in aëre sunt γν 2","prev":{"citation":"De natura libri V 382","label":"LIBER QVINTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/382","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/382"},"next":{"citation":"De natura libri V 385","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/385"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}