{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 39","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/39.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"turae nomen tribuisse videri possunt. Quidam coelęstem Genium, hoc est, mentem, aeternum motum illum cientem, naturam dixerunt: alij verò potius Genium omnis motus & vicissitudinis harum infimarum rerum auctorem. Plato, quoniam animam mundo praefecit, eius vim per corporaturam effusam, natura appellare solet, quae nec animae solius, nec corporis, sed tanquam in vtriusque medio collocata, principium sit omnis motus. Omnes autem isti naturam, principium motus, sed potius externum, quam internum, constituisse videntur. Quoniam autem ad generationem natura refertur, na à nascendo tam Graecis quàm Latinis dicitur, & quia substantia propriè gignitur & interit, quidam naturam substantiam quandam omnibus quae gignuntur atque corrumpuntur communem, interdum appellarunt. Cum tamen verè non substantia, sed in substantia, & quidem corporea corruptibilique potius constituenda videatur: in qua sit primum & internum principium, hoc est, causa motus & quietis, in primis quidem generationis, sed per consequens etiam motuum reliquorum. Primum principium motus à philosophis appellatur, inter quod & motum principium intus aliud nullum est, & quo non est etiam aliud propius in iis quae mouentur. Sic inter motum & principium, hoc est, naturam, qua terterra deorsum mouetur, nulla causa media est, qua versus centrum feratur. Internum verò principium dicitur quod habent ea quae mouentur, non aliunde sed ex ipsa sua constitutione. Ita quoad est aliquid leue, suapte vi, non alterius impulsu, sursum ascendit.","prev":{"citation":"De natura libri V 37","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/37"},"next":{"citation":"De natura libri V 40","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/40"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}