{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 390","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 390","ref":"390","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/390","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/390.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Sed, vtiiam dicebamus, ex proprijs sen silibus, ex coloribus & sonis, percipimus etiam per singulas differentias affectiones communes, vt ma gnitudinem, figuram. Aliter enim afficit oculos & aures, vicinum & remotum, aliter concauum atque planum: quod pictores non ignorant, qui mutatis coloribus in tabula plana varias exhibent rerum figuras. Ita motu ocuiorum magnitudinem atque motum intelligimus, & per sonum motum etiam audimus: quòd aliter afficiat aures aliquid ex hac vel illa positione, & affectiones atque differentias priuatorum sensuum discernat sensus communis: vel potius in instrumento sensus communis anima cuncta discernit, secundum differentias, quae ex priuatis sensibus ad instrumentum transmittuntur. Sed dicet aliquis, quid opus est instrumento communi, cum singulis proprijs instrumentis affectiones ab anima, quae nimirum sit eorum forma, percipi possint. At oportet vt delicatissimum esset instrumentum, quod ad animam transferret affectiones: opor tebat etiam vt species sensiles, praesertim tactiles, vim afferrent, quam quoniam ipsum instrumentum internum sentiendi ferre non posset, ideo sunt alia facta, quę priùs vim sustinerent, & eius speciem minus violentam transmitterent ad aliud instrumentum, in quo citra violentiam comprehenderentur. Deinde, cùm corpus constaret ex varijs partibus, quarum omnes, aut saltem praecipuas affectiones debeamus sentire, nec sentire tantùm, sed etiam distinguere, & quoniam vnum oportet esse, non plura, quod hęc discernat, earum instrumentum vnum V ij esse gnoscuntur. Substanrum & acci dentium species in instrumen to phantasiae. Sensus communis, Sensus comunis necessitas. esse debebat, & quidem in loco quàm accommodatissimo, tutissimoque constitutum, quod nos esse basim cerebri iudicamus, in qua principium est omnium neruorum, per quos cùm sentiendi, tum mouendi vis tranfseratur.","prev":{"citation":"De natura libri V 389","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/389"},"next":{"citation":"De natura libri V 392","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/392"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}