{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 392","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 392","ref":"392","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/392","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/392","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/392.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Sed iam de instrumento sensus communis satis multa dixisse videmur: in quo sensilium cum propriorum tum communium, percipiendorum facultas versatur: quę cùm vna numero locoque sit, quatenus afficitur à diuersis, est ratione diuisa. De somno, & vigilia. CAP. II. D sensum communem vigilia quoque pertinet atque somnus. Cùm enim species rerum externarum, per instrumenAta sensuum externorum liberè transmit ti possunt ad sensum internum, vigilia nominatur. Non tamen necessarium est, per speciem res extera nas sentire: quia fieri potest, vt nullae res externae sint, quae speciem transmittant: fieri potest etiam vt quamuis res externae speciem transmittant, ab animo, cogitationibus distracto, non percipiatur: quenadmodum de Socrate legimus, qui spatio viginti quatuor horarum immotus stabat, & ea quae propè eum agebantur non animaduertebat. Satis est autem ad vigiliam, quòd instrumentum sensus communis ita constitutum sit, vt species accedentes recipiat & transmittat, quamuis ab anima non percipiantur. Somnus autem est eius instrumenti talis constitutio, citra maiorem aliquem morbum ob qua species rerum externarum transmitti non possunt. Dixi citra maiorem aliquem morbum: quoniam epilepsiae, 1 σ τ LIB. V. CAP. II. lepsiae, apoplexiae, comata, cari, caralepses, speciem sensilem intercipiunt, nec tamen somni dicuntur: Somnus verò profundus inter verum somnum & haec symptomata mediam quandam naturam habet: qui si vehementius modum excesserit, ad illa genera symptomatum iam enumerata, alioqui verò potiùs ad somnum, sed vitio non carentem, referri po test. Quamuis autem somnus oculos grauare videatur, tamen est interius constituendus: nam ijs, per morbum impeditis, nihilominus hominem vigila, re videmus. Idem de auribus, naribus, lingua iudicari debet.","prev":{"citation":"De natura libri V 390","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/390"},"next":{"citation":"De natura libri V 393","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/393","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/393"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}