{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 395","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 395","ref":"395","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/395","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/395.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Quamuis autem defectum spiritus, multitudinem, que vaporum esse causam somni dixerimus, tamen saepe species quaedam obuersantes phantasiae, animam ad se trahunt, & ad alias actiones planè digredi non sinunt: quemadmodum in grauioribus curis accidere solet: quae cum spiritibus vapores etiam consumunt. Sed post graues curas, vbi defectum spi ritus amplius anima ferre nequit, à cogitationibus tanquam vi quadam distrahitur ad opera naturae: tumque tantò profundior obrepit somnus: quòd spiritus multus consumptus sit, qui multam reparationem, & multa cruditas multam concoctionem requirat. Haec de somno vigiliaque sufficiant hoc loco. Nam alia multa, quae pertinent ad medicam considerationem, à nobis alibi sunt explicata. Et hactenus de sensibus externis & de interno sensu, quem communem vocant, satis. Cùm hoc autem vehementer est coniuncta facultas, quam phantasiam, & quidam etiam imaginationem vocant: de qua pauca quaedam sunt etiam dicenda: & deinceps ad alias facultates, cum hac coniunctas, velut opinionem, rationem, memoriam est nobis progrediendum. De phantasia, & insomnijs. CAP. III. Voad anima corporis affectionibus per speciem in instrumento communi com mouetur, sensus, quoad suis affectioniCbus ipsa per speciem sensilem idem instrumentum afficit, phantasia facultas hęc nominetur: qua, tanquam in speculo corporato, ipecies suas, quas continet incorporeas, cum conditionibus corporaV, iiij Phantasiae, & sensu communis differentia. Phantasiae & sensus communis instrume tum. Phantasis & sensus communis idem essi potest in strumenrum. Insom nium quid poratis intuetur atque adeò ab ijs vna cum instrumento afficitur, ad communem humanaeque naturae consentaneam rerum cognitionem.","prev":{"citation":"De natura libri V 394","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/394","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/394"},"next":{"citation":"De natura libri V 397","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/397"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}