{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 398","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 398","ref":"398","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/398","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/398.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Animae rursus affectiones, praesertim recentes, in instrumentum phantasię recurrentes, eius affectionibus animam afficiunt, & insuper species, à rebus externis, à sideribus, à substantijs incorporeis frequenter instrumentum phantasiae, necnon etiam corpus & animam afficere solent. Tot ferè somniorum omnium esse causae possunt. Quae verò sit causa singulorum, difficillimum est explis catu. Si tamen animus recenter non fuerit affectus, & corpus planè secundum naturam sit constitutum, nec in ratione victus aliquo modo sit erratum, verisimile fuerit, insomnia potiùs à causis externis mo ueri. Externae verò certum quendam suum ordine seruant. Nam & siderum, & elementorum certi mo tus sunt, & etiam in suum ordinem redactae sunt efu fectiones mentium incorporearum: quae quoque per corpora, per orbes caelestes ac elementorum, reliquaque composita, perfici solent. Et hinc ess quòd per insomnia multi, qui hanc artem profiter tur, multa polliceantur: quòd in rebus, quae certe quodam constant ordine, liceat ex vnis alia coniectare: quae nimirum sese inuicem naturali quodam ductu consequantur vel antecedant: vt si quis ex morte vestibusque lugubribus, matrimonium & fecundos liberos; aut ex matrimonio, per insomnium vxoris mortem vaticinetur: qualia multa sunt apud eos, qui proprios de insomnijs libros conscripserunt.","prev":{"citation":"De natura libri V 397","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/397"},"next":{"citation":"De natura libri V 399","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/399"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}