{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 40","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/40.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Verùm cùm omnia vel substantiae vel accidentis genere contineantur, & primum perque se principium motus accidens dicinon possit, profectò cogimur eam ad substantiam referre, quatenus haec est principium sui motus atque quietis, & comparationem insitam ad accidens, motu nimirum suum & quietem habet. Hoc itaque pacto propriae naturae nomen fuerit intelligendum. Vnde quoque facile quibus in rebus natura posita sit cognoscemus, Quoniam enim ipsa principium est, non tantum omnis motus, sed etiam quietis eius nomine caelestia corpora propriè non continentur. quę nec gignuntur nec corrumpuntur, nec augentur, nec diminuuntur, nec vnquam in loco quiescunt, nec etiam sui motus in circulum internum principium habent, sed externum per intelligentiam nimirum, ab eorum corporaturis essentia separatam. Verùm haec quatenus internum principium & potentiam insitam habent, qua ab externo principio citra vim moueantur, natura quoque suam habere dici possunt, quae tamen incorrupta corpora, secundum peripateticos, non quemadmodum reliqua temporis principium aliquod habuerunt, quo moueri ceperunt: nam, vt ipsi volunt, ab aeterno cursum suum peregerunt: quod tamen postea monstrabimus non esse verum. At quoniam corpora, caelestia nec gignuntur nec corrumpuntur, & quia videtur, in iis quae naturam habent, motus etiam temporis initium habere debere, ob id quoque Aristotelici aethereos illos globos è propriè dicta natura rerum excluserunt. Anima verò quamuis secundum Platonicos insitum principium motus habet, seque ipsa mouet, quoniam sui corporis externum principium motus est. quem vitam appellamus, ob id vel ipsa, vel eius vis quaedam sui corporis natura dici non potest: cum oporteat corpus quod natura sua mouetur, per se quoque moueri, principiuque motus ab eo quod mouetur monetur in eo non esse diuersum: nisi quatenus ad motum refertur. At quod anima, vel eius diffusa vis sit à corpore diuersa, satis est manifestum.","prev":{"citation":"De natura libri V 39","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/39"},"next":{"citation":"De natura libri V 41","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/41"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}