{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 402","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 402","ref":"402","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/402","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/402.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Quòd si verò multi tales idem sentiant, idipsum est profectò maximi fa ciendum. Sed cum natura rerum & animorum latissimè pateat, difficillimum fuerit in omnibus eius partibus esse quem vehementer versatum: & propterea, pro rerum differentijs, artes & scientiae sunt inter se distinctae, in quarum singulis, vel saltem in iis, quae maximè cum artibus nobis propositis coniunctae sunt, quis totus, alijs non distractus, cum maiori laude versari queat. proptereaque singularum artium professoribus, siquidem tales sint, quales desideramus, plurimum auctoritatis est tribuendum: cùm omnia media, quae incidere possunt, quibus extrema propositionum vel coniungantur, vel separentur diligentissimè considerarint, & ab eiusdem artis professoribus didicerint: quae scire non possunt illi, qui sunt alijs curis distracti. Multa nanque non percipiuntur à non exercitatis & obtusis, quae plane manifesta sunt ijs, qui artem tenent & ingenio valent: quamuis interim à rudioribus facile cognoscantur species sensiles & axiomata: propterea quod potentiùs & euidentiùs mentem afficere possunt: quae parem aptitudinem ad omnium affectionem non habet, si non eam exercitio longo sibi compararit. Scimus enim in rerum & animorum natura cuncta non esse paria, sed alijs alia vel potentiora, ted by Googl tiora, vel imbecilliora. Scimus etiam haec ad has, ad alias alia esse paratiora.","prev":{"citation":"De natura libri V 401","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/401"},"next":{"citation":"De natura libri V 403","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/403"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}