{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 403","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 403","ref":"403","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/403","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/403.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Ergo ab ijs quae suapte natura nota sunt, à sensilibus singularibus & axiomatis, per singula medio nos ordine progredi decet: quod nunquam fiet citra magnam exercitationem magnumque mentis acumen. Si verò vestigia veritatis euidenter fuerint animis impressa, per quasuis occasiones in phantasiam facile redire solent, etiam eius veritaris, quae videtur alijs vel obscura, vel falsa. Quemadmodum enim ij, qui vel nunquam vel semel aut iterum iter aliquod ingressi sunt, pręsertim non satis tritum, & multis ambagibus implicatum, incidere facile solent in multos & inextricabiles errores: hoc etiam accidit illis, qui rebus obscuris oblatis, non sunt in ijs diligenter versati. At contra, quemadmodum artifices experti, facile quasuis suae artis minutias, quas alij non discernerent, agnoscunt: sic mens, quae propositae veritatis species omnes accuratè concepit, de ijs omnibus rectè potest & acutè ratiocinari. Quamuis autem & idem tum docti, tum indocti, de multis rebus sentire possint, quia rudes media cuncta, vel nullatenus, vel obscure cernunt, opinione potius quàm ratione scientiaque ducuntur. hoc itaque sit inter ratiocinium & opinionem discrimen. Quoniam verò omnia, quae mens continet intelligendo necessarium est in phantasiae tabulam describi, non tantùm descriptiones, sed etiam ordinem eorum animus concipit, suis temporibus distinctum, in quo priùs & posteriùs versatur: & cum eandem descriptionem in phantasia priùs fuisse scimus, eius prioris memoriam dicimur nabere. Si id fiat ex aliquo tantùm vestigio incolumi, reminiscentia nominatur: verùm hęc sunt à nobis latiùs alibi explicata.","prev":{"citation":"De natura libri V 402","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/402"},"next":{"citation":"De natura libri V 404","label":"DE NATVRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/404"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}