{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 41","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/41.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Quidquid autem per aliud mouetur, per accidens moueri dicitur: vt cùm ab anima corpus, & anima, vel color, non sua natura, sed eum corpore de loco transfertur, corpus enim primò motus illud principium habet, & anima colorque mouetur propter corpus, cùm quo sunt coniuncta. Ita proprium est triangulo, quod habeat tres angulos aequales duobus rectis, idque per accidens dicitur de scaleno, quoad scilicet est triangulus, vt & de homine quod sese curat, non quatenus est homo, sed quoad medicinam nouit. Ergo quoad aliquid suapte vi principium primum & internum motus, atque quietis, eatenus etiam propriè naturam suam habet: cui opponitur quod à philosophis per accidens vocatur. Hoc autem principium motus habent propriè sola corpora, non mathematica, non artificiosa, quae per se principiumqu motus internum non habent, nec coelestia, sed haec physica inferiora, quae continent innatam sui motus omnis atque quietis potestatem: quamuis latiori significatione naturae nomen etiam ad coelestia & incorporea refertur: quoad scilicet intus principium habent, quo, si non secundum substantiam, saltem secundum qualitatem & positionem mouentur. Cum enim duplex motus sit, quo quid mouet & quo mouetur, nos posteriorem hîc, quo nimirum aliquid mouetur, intelligimus: & quidem quoad aliquid eius motus potestatem innatam habet, naturam suam dicitur tenere: maximè tamensi per se habeat insitum principium tam actiui quàm passiui motus: quo nimirum moueat & etiam moueatur. Sic ignis, qui vi in inferiori loco continetur, tametsi quiescat, insitum principium habet, quo sursum sese moueat, ac is, quemadmodum & elementa reliqua compositaque vtriusque motus, tam passiui, quàm actiui, veluti caloris, principium habet.","prev":{"citation":"De natura libri V 40","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/40"},"next":{"citation":"De natura libri V 42","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/42"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}