{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 42","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/42.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"Ad ea verò quae sunt eius generis natura maximè pertinere vinetur. Intra lunam itaque natura propriè vocata coercetur, quanquam saepius eius nomen etiam ad principium actiui motus refertur: vt cum naturam corporum coelestium & medicamentorum intelligimus, qua nos afficere possunt. Multiplex est itaque naturae nominis significatio: propria eorum, quae omnis motus & etiam quietis, deinde eorum, quae nec generationis nec incrementi, sed motus per locum & alterationis internum principium habent: postremò etiam incorporeorum, quae quamuis per se de loco non mouentur, qualitatibus tamen suis mutantur. De forma & materia. CAP. II. Aec verò corpora quae lunę circuitu continentur, quamuis simplicissima, diuersis tamen ex partibus componuntur. Nam per generationem & corruptionem essentia quaepiam ex hac natura rerum expellitur, ac in eam alia introducitur, quam vtramque formam nominarunt: & aliquid etiam est de quo, veluti loco, forma formam expellit: quod materiam vocarunt; vtramque verò principium insitum, & veluti partem, substantiarum physicarum dixerunt. Quoniam autem difficile composita cognoscantur, nisi prius in sua simplicia dissoluantur, de iis duabus naturae partibus, praetermissis veterum controuersiis, nunc dicemus, 4 iij dicemus, & vt rem omnem melius intelligamus, initium orationis paulò altius repetemus, Platonicos ac Aristotelicos maximè secuti. Quin itaque sit vna omnium rerum causa, nimirum Deus Opti. Maxi.","prev":{"citation":"De natura libri V 41","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/41"},"next":{"citation":"De natura libri V 43","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/43"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}