{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 428","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 428","ref":"428","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/428","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/428.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"CAPVT X. O N enim tantum internae, sed & externae corporis partes in hanc considerationem venire videntur: inter quas curis, praeter decus & ornamentum, quod affert, cum sit ex elementis optimè contemperata, partium subiectarum temperaturam fouet, ac eas ab iniurijs externis defendit, quemadmodum etiam pili: & ob id omnes exteriores partes, paucis exceptis, vt vnguibus, ea sunt obductae. Constant autem etiam externae corporis partes pulcherrimis quibusdam analogijs, ad actiones omnes admodum accommodis, quibus & internas etia ipsos animorum motus cognosci physiognomi volunt, quod omnia consentanea sint in vniuersa rerum natura, praesertim ea, quae sunt in vnam substantiam, velut humanam, conformata. Quòd verò signa cum ijs quae significant causae quandâ debeant habere communicationem, est à nobis alibi demonstratum. At partium corporis constitutio primae conformationi maximè debetur accepta, quam in foetu tribuimus formatrici facultati, animae nimirum in animante: cum qua tamen materia reria seminis vim suam & motum coniungit: à cuius vtriusque causae differentijs multiplex oritur discrimen signorum. Cum igitur in diuersis animantibus species animae sit diuersa, quaelibet ad actiones instrumenta propria requirit, quorum omnium corpus est officina, cuius quandam etiam animae similitudinem, in vnam actionem egregiè conspirantem gerit. Ostendimus enim prius diuersarum figurarum ideas in rebus esse carentibus dimensione.","prev":{"citation":"De natura libri V 427","label":"427","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/427"},"next":{"citation":"De natura libri V 429","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/429"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}