{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 429","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 429","ref":"429","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/429","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/429.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Itaque cernimus animantia singula proprijs formis atque figuris ab alijs esse distincta: quod etiam in herbis, stirpibus & reliquis omnibus vsu venim videmus. hoc enim ad vniuersalis quoque ornarum, omni rerum varietate praeditum, operae pretium fuit, & insuper oportebat, vt substantiae suis figuris discernerentur, quae quidem alioqui ferè nobis essent ignotae. Attamen & singula, proprium quiddam habent, quod quidem, cùm species & forma substantialis in multis eadem genere sit, ad materiam videtur debere refenri: vnde sit, ut leones, vultures, homines singuli sint etiam inter se diuersi. Quamuis enim per singulas species facultas formatrix, forma scilicet substantialis, genere, sit eadem, non est. ea dem materia, quae formatur, sed propter eius difforentias effectum conformatio scilicet corporis, est diuersum. Non tamen eiusdemispeciei materia tam est diuersa, quin eam speciem ipsa conformatio faciE demonstret. nam semè ex animantis eiusdem speciei corpore genitum, potestate sua continet simili corporis, & non alterius, delineationem: quamuis indiuiduae differentiae quaedam in eo reperiantur quamadmodum iam dicebamus. hinc est quòd vnius generis formae cum alterius generis corporea figura sese non coniungant. Cum itaque corpus figura sua formae suae substantialis similitudinem gerat, & quęlibet forma proprios suos motus habeat, eos cognoscimus ex corporis figura: quae formam ipsam, motuum causam efficientem, ostendit: & cùm ad actionem etiam materia vim suam adiungat ex eius differentijs, totius etiam substantiae cognoscimus diuersas actiones: ex differentijs inquam, quas maximè deprehendimus in figuris. Cùm enim singula genera formarum proprias quasdam figuras afferant, quae tamen propter materiam sint etiam diuersae, possumus ex ijs, tum de forma tum de materia, perque consequens, de substantiae totius operationibus, quae partim formae, partim materiae debentur, iudicare.","prev":{"citation":"De natura libri V 428","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/428"},"next":{"citation":"De natura libri V 430","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/430"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}