{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 43","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/43.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"dubium esse nequit: qui cum seipso contineat rerum omnium puram essentiam & veritatem, è sese characteres & varias diuersique generis imagines expressit: quae rerum diuinarum imagines à philosophis formae dicuntur: illam verò rerum omnium causam philosophi τὸ ἕκπρωτὸν vnum primum & supremum appellare solent: Cuius imagines, exemplari similes, etiam ἔναδες καὶ μόναδες, vnitates à philosophis dicuntur. Sed vnitates factae, quia sunt in natura rerum, ac in ea suam essentiam habent, à verbo substantiuo traducta voce, philosophis ὅντα, entia dicuntur. Ita est. τὸ ἐν πρωτὸν ὑπὶὲρ τὸ εἶναι κὶ πᾶσαν δυσίαν. ἐστὶ δὲ τὸ δεντερὸν ἐν, ὅπερ ἐστὶ τὸ ἔντως ὅν, primum illud vnum, cuiuis essentiae superius: est & secundum vnum, quod verè est ens. Sed de primo vno, quod est omni essentiae superius, nihil eorum quae nos intelligimus verè dicere pronunciareve possumus: quia, quemadmodum ex rationibus dialecticis est manifestum, quicquid de quopiam dicitur est illi vel majus, vel aequale: summum verò sibi nihil habet aequale: secundum autem vnum idem est, cum ea, quam essentiam & formam verè nominamus. Nam non tantum, vt inquit Plato, τὸ ἐν ὀυσίας μετέχα διἐν ἐστὶ ὅν. vnum omne essentiae particeps est, per qua est ens, sed etiam ens omne particeps est vnius naturae, sine qua esse non posset ens. Immo verò vnum & ens in intellectu nostro, quem, cum naturae rerum consentaneus sit, meritò dicendo sequimur, aequalitatem suam habent, vel potius eadem in eo sunt: ensque dicitur vnum, & vicissim vnum ens esse ve, te, tanrè, tanquam idem de eodem, pronunciatur.","prev":{"citation":"De natura libri V 42","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/42"},"next":{"citation":"De natura libri V 44","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/44"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}