{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 432","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 432","ref":"432","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/432","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/432.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"Nam etiamsi, tanquam animae, reliquaeque crassioris corporaturae vinculum, secudùm naturam suam alliceat ad hor, vel illos motus, non video quomodo caelum vel harum, vel aliarum linearum efficiens esse causaspossit: cùm etiam formatrici ficultati sit subiectum. Potest tamen esse σινετιὸν concausa: quòd aptum reddat corpus ad talium linearum efformatricem; quodque facultas formatrix aptitudinem quoque materiae sequatur; verùm si ipsa quoque anima sigurae totius suicorporis naturalem speciem continet, & indiuidua proprietas animae, cum proprij corporis indiuidua proprietate consentit, haec omnia longè fient efficatiora, characteresque, non tantum materiae, sed & suae propriae naturae consentaneos anima poterit etiam in valis manuum delineare: cum sit earum quoque propria forma: cui possut etiam mentes mundum secundum diuinam prouidentiam gubernantes, in id ipsum ex naturae consensu seruire. Ita quae leuia videntur, possunt interdum esse magnarum rerum signa. Ex corporis itaque diuersa conformatione diuersos motus intelligere licet, propterea quòd formae materiaeque differentiae, differentiam figurarum & operationum producant. Quoties enim effecta plura sunt eiusdem causae, non est mirum, quòd vno posito reliqua significentur. Actiones etiam diuersae LIB. V. CAIP. XII uersae, diuersas corporis figuras facere solent: vt si quis frequenter à primis annis iratus, ex quo solent irati modo vultum componat: sic vt eius affectus vestigia perpetua corpori maneant impressa.","prev":{"citation":"De natura libri V 431","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/431","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/431"},"next":{"citation":"De natura libri V 433","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/433"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}