{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 438","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 438","ref":"438","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/438","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/438.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"summarum quoque narium prominentia quadrat cum spatio, quod est ab imis naribus ad extremum supremi labri. Idem etiam interstitium est, à summo indicis ad imam eius iunctura, & inde qua manus brachio ligatur in externa parte, necnon in interna, quod est à digiti medij summo vngue, vsque ad imam eius iuncturam, ac deinceps ad restrictam vsque manum. maior etiam indicis articulus, & altitudo frontis, eadem mensura continetur: necnon extremi articuli duo digiti medij: nasus, maior articulus medij digiti, secundusque articulus medij digiti, & spatium quod ab imo mento ad supremum inferioris labri. Eandem mensuram habet manus & vultus maior pollicis articulus & oris apertura: minor pollicis articulus par est spatio, quod est à supremo imi labri ad nares. similiter eadem est articulorum medietas & vnguis, altitudo frontis, longitudo nasi, latitudo oris per supremum labrum. Eadem est etiam latitudo pedis & palmae, & quod est ab imo talo ad summum pedis, cum eo quod à summo pedis ad extremum vnguis. Eadem est longitudo oculi, & latitudo nasi. Aurium duo semicirculi, circulus oris aperti, necnon superciliorum sunt pares. Inter verticem & genua medius est vmbilicus. Nodus gulae medius est inter imam narem & supremum pectus: oculus inter verticem & mentum: imae nares inter oculorum interstitium & mentum. mirum non est, quantum aequalitate natura delectetur. At cubitus pollici, & brachium cubito triplum. certè cuncta quibusdam analogijs est natura fabricata, quas necessarium est fuisse prius in formatrice facultate: quae cum characteres insitos in materiam dimensam suis analogijs expresserit hae minimè sunt à rerum naturalium studiosis negligendae.","prev":{"citation":"De natura libri V 437","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/437"},"next":{"citation":"De natura libri V 439","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/439"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}