{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 439","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 439","ref":"439","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/439","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/439.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"non enim tantum vsum actionis externae, sed & intimam quandam vim & propensitudinem animorum atque corporum nobis demonstrat: quamuis illi voluntas & ratio superior esse possit: quemadmodum ex ijs quae prius diximus potest esse satis manifestum. Itaque cum Socrates à physiognomo prauis naturae conditionibus & moribus, non citra risum & contemptum adstantium esset descriptus, respondit ad vitia naturales illecebras fuisse verè traditas, quas ipse tamen studio diligentiaque superasset. Verùm nos exempla quaedam physiognomiae breuiter exponamus, quibus internam constitutionem & hominum mores deprehendamus, rationibus potius & ipsa materia petitis: nam indiuiduas formarum differentias perinde cognoscere non licet. Quomodo partes externae corporis nobis motus externos ostendant. CAP. XII. Voniam itaque diximus de sensilium partium corporis naturali dimensione & analogia, quid haec nobis praeter natura aucta vel diminuta significare possit perpendamus. Capitis magnitudo, si bene confirmatum alioqui sit, no bis ostendit materiae multitudinem & facultatis formatricis robur. Est autem bene conformatum, quod est instar sphaerae compressae. Si caput magnum malè conformatum sit, materiae mole, facultatem formatricem Ei. vinci, & motus animorum diminutos atque segnes ostendit. Pectus magnum cordis calorisque vitalis rebus, cum materia multa demonstrat.","prev":{"citation":"De natura libri V 438","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/438"},"next":{"citation":"De natura libri V 440","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/440"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}