{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 441","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 441","ref":"441","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/441","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/441","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/441.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"ctibus matris, dum infans vtero gestatur, pręcipuè tamem omnia sunt ad ipsa primordia generationis refe renda. primordia causam efficientem, & materiam vocoMateriam semen vtriusque sexus appello: causam efficien tem formam. hęc verò materia multas qualitates, tum ele mentorum, tum cęlestes habet: quę συνάιτια concausę sunt, & instrumenta, quibus efficiens aliquid melius aut deterius agat. At effectum partim sequitur mareriam partim verò formam: quemadmodum paulò ante dicebamus. Cùm verò lemen suis diuersis substanIs. rijs omnium partium corporis potestatem contineat, hinc est quod effectum referat partes diuersarum specierum aut indiuiduorum. Quòd si forma quoque similem qualitatem habeat, vel diuersam, id ipsum etiam plurimum valet. Ita videmus phanMatris, imaginatasiam parentum maximè tempore conceptionis tio mutas hîc maximam vim obtinere: cuius qualitas partim figuram. materia, partim forma, tum concipitur, tum conseruatur: sed nos ad rerum cognitionem haec magis particularim perpendamus, & rursus à pilis initium considerationis sumamus. longitudo verò crassitiesque pilorum potius humiditatem ignauam: breuitas & gracilitas siccitatem subdolam ostendit. pili. sidensi magnique fuerint per totum corpus, materiae viscidae redundantiam atque calorem, & corporis animique vim: quae ferociam coniunctam habere solet. Rari verò pili sunt materiae calorisque defectu. si materiae defectu cum calore tales sint; subtilitatem spiritus indicant, atque adeò mores astutos & malignos. Nam materia moderata formae nimiam agiPili quid litatem temperare, nimia verò plus quàm par est grasignifiuare potest. hoc videre licet in ijs pictoribus & aliis cant, artificibus, qui vel nimium grauibus, vel nimium leuibus instrumentis vtuntur. brachia cruraque magnis pilis tecta, propter calorem & materiam, ad ro bur conuenientem, vim agrestem in motu corporis, quàm ingenium, potiùs ostendit.","prev":{"citation":"De natura libri V 440","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/440"},"next":{"citation":"De natura libri V 442","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/442"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}