{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 45","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 45","ref":"45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/45.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":155,"text":"fundamentum. L.2 Phys. tiam omnem & intellectum superet, alio quodam modo, per analogiam scilicet rerum factarum, & essentia & vnum profertur. Haec de vno latius diximus, vt ex eo formę vim melius intelligeremus. quae nihil aliud est, quàm summae monadis quaedam ima50. Cum autem vnum etiâ multiplex sit, summum scilicet, quod omnem captum mentis excedit, ac insuper aliud, quod percinitur intellectu; praeter quod etiam addunt vnum Platonici, quod ψυχικὸν, animale vocant: postremum vnum est in sensili rerum natura, quod incorporei comparatione vix vnitatis & entis particeps esse, sed tantum obscuram quandam eius imaginem habere Platonici volunt: propter nimirum materiam hac corporatam per qua forma, velut expressus ipsius summae monadis character, indiuiduus suapte natura, cum natura diuidua se coniungit: quae nunc à nobis consideranda videtur: quanquam cognitu difficillima iudicatur: quod scientia per forma fiat in intellectu, quem etiam formam esse constat, quodque nuda materia sit vel abnegatio, vel cum abnegatione formarum: à qua, tanquam sibi contraria, mens vehementer abhorret.","prev":{"citation":"De natura libri V 44","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/44"},"next":{"citation":"De natura libri V 46","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/46"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}