{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 47","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/47.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"Veteres quod omnia recipiat eam chaos appellasse videntur. πρώτισα μενχὰος γεννό: nam ante omnia factum est chaos, quemin Theo. admodum inquit Hesiodus: & philosophi quoque statuunt materiam formae priorem natura: quod sine ea forma consistere non possit. Plato interdum In Tim. in Phi. eam αιτιὸν ἄγιν ὁν ουδὲν γινόντο, causam sine qua non καὶ Materia συνετιὸν & concausam, καὶ ἀγαγιὼν & necessitatem ap concausa. pellat: quod scilicet necessaria videatur ad corporum constitutionem. Cum enim per mutuam qualtatem contrariarum actionem vna forma gignatur & alia pereat subiectum commune statuendum, è quo forma formam expellat, quemadmodum iam dicebamus: subiectum inqua omnibus quae gignuntur & corrumpuntur commune: quod cum semper idem sit, etiam omnia semper esse possit: vnde quoque πανδεχὶς κ[ ἅπαζὸν omnium & infinitorum capax, dicitur à Platone: non quidem absolutè formarum etiam incorporearum, vel coelestium, sed earum quae lunae circuitu continenMateria tur. Interdum ab Aristotele mater quoque materia mater. nimirum omnium formarum conceptrix, meritò vocatur, Plotinus materiam infinitudinem vocat: quod L. de ma. nimirum forma cuncta finiat, & vna reddat: materia à eo quod verò tanquam alioqui infinita terminoque carens ac. & poforma circumscribatur. Haec de forma materiaque Materia veterum praestantissimorum philosophorum sententia. infinitufuit: ex qua quisque vim eorum duorum principiorum do. substantiae physicae cognoscere potest. Verùm nos etiam breuiter quid sentiamus hisce de rebus exponemus. Constat iam formas esse multiplices, & alias enadis, qua cunctorum essentia continetur, magis esse participes, causaeque suae propinquiores, atque adeo incorporeas, quas mentes, angelos & animas rationales appellant; alias autem esse conditionis inferioris, ac in naturam diuiduam sponte magis vergentes, quales reliquae corporatae formae sunt, animantium, plantarum & quatuor elementorum.","prev":{"citation":"De natura libri V 46","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/46"},"next":{"citation":"De natura libri V 48","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/48"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}