{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De natura libri V 49","citation":"Nicolas Biese, De natura libri V 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/49.md","author":{"name":"Nicolas Biese","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese"},"work":{"title":"De natura libri V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Cùm autem in defectu formae quodammodo materia sit, per quem omnia diuidua fiunt, & cum forma sit ipsum vnum, dicere licet eam etiam Materiae insitam genitis omnibus numerositatem: quae tamen, numeroquonia nec formae corporeae degenerarunt in infisitas. nitam, hoc est, in nihilum, enadis necessarium characterem semper adiunctum habet, quemadmodum prius de numeris dicebamus. Quaedam autem formę, summae monadi proximae, citra quantitatem sunt, & quia plus continent vnitatis & virtutis, minus habent numerositatis, nec quantitatis, loci, positionis & temporis angustiis constringuntur. Sed interim varijs, qualitatibus, virtutibus, vitijs, scientiae, & ignorantiae obnoxia sunt, atque adeo quoad aliquid recipiunt, materiam aliquam habent quae tamen propriè materia non est, siquidem ea non reddit obnoxia corruptelae. Est enim defectus formarum, per quem varias recipiunt rerum similitudines, quas accidentia vocamus, diuersus ab eo, per quem extremas aliorum similitudines non sustinent, sed ab ijs corrumpuntur, atque in alias formas atque substantias commutantur: qui defectus materiae propriè dictae vim habet. In vniuersum tamen, quoad aliquid alia recipere potest, earum subiecta materia nominari solet, & eatenus quoque diuiduum est, cum solum vnum summum omnia complectatur indiuisum: proptereaque materiam diximus vocari quodâ modo posse numerositatem: quae cum forma facit numerum: in quo simul est vnitas & numerositas, ex quibus secundum Pythagorieos, constat substantia cu-S ubstantia iusque. Inde mathematici numeri sumuntur, qui inter numerus. Materia contingentia, veluti diximus, reponuntur. Diuiduncausa ditur itaque res per materiam, maximè verò propter uisionis. quantitatem in materia productam: cohaerent verò per formam, enadis charactere: quae nihil diuidi sinit in infiForma per materiam corporeum parit dimensionem. Dimen siones plu res non sunt in eodem. Dimensione carentia plura sunt in eodem. Simp. ex sententia Porph. in infinitum. Solum enim vnum virtute, nihil verò diuisione fuerit infinitum: quod forma vel materiam. vel quantitatem in infinitum diuisam, hoc est, enadi contrariam, atque adeo nihil in natura rerum esse non sinat.","prev":{"citation":"De natura libri V 48","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/48"},"next":{"citation":"De natura libri V 51","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nicolas-biese/de-natura-libri-v/51"},"credit":{"text":"Nicolas Biese, De natura libri V. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_natura_libri_V","quality":"ocr"}}